QUAESTIO XXXVI. |
His, qui natura dii non sunt. Hic innuit quod una natura est Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si enim Filius non est natura Deus, ergo nec colendus, nec adorandus. Sed opponitur sic nobis: Nonne humanitas Christi colitur et adoratur? nec tamen natura est Deus. Solutio. Quod est assumptum adoratur non propter se, sed propter assumentem; non ergo solam et nudam, sed Deitati unitam adoramus Salvatoris humanitatem. |