QUAESTIO XXXVII.

Imo cogniti sitis a Deo. Nonne Deus omnia ab aeterno novit? Quomodo ergo dicitur Deus tunc quasi primum nos cognoscere, quando incipimus in ipsum credere? Solutio. Tropica locutione quod Deo auctore agimus, ipsi attribuitur; unde dicitur: Postulat pro sanctis, quia facit eos postulare, sic cognoscere nos, quia praestat nobis sui cognitionem et quiescere, quia facit nos in seipso conquiescere.