QUAESTIO XXXVIII. |
Quomodo convertimini iterum ad infirma, et egena? Galatae prius legem non tenebant, quomodo ergo dicit: iterum convertimini ad egena, etc. Solutio. Ut ostendat legalem observationem post Christi adventum distare parum, vel nihil ab idololatria. Vel ideo hoc dicit, quia non solum legem servare volebant, sed ad pristinos etiam errores convertebantur; sic duplici errore a pseudo circumventi erant. |