QUAESTIO III.

Si adhuc hominibus placerem, etc. Quaestio, quae solet hic fieri, in prima Epistola ad Corinthios soluta est. Sed dicet aliquis: Quidquid alibi dictum sit, vellem audire, quomodo utrumque verum sit, si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem; et illud: Placete omnibus per omnia (I Cor. X). Ipse non vult placere hominibus, ut sit servus Christi. Nobis autem praecipit ut omnibus hominibus placeamus. Nunquid non vult nos non esse servos Christi, cum utrumque non possimus, et illis placere, et Christi servi esse? Unde scriptum est: Dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent (Psal. XXV). Eadem quaestio nascitur ex verbis Domini diversis. Alibi enim dicit: Luceat lux vestra coram hominibus (Matth. V); et alibi: Nolite justitiam vestram coram hominibus facere (Matth. VI). Solutio. Nihil aliud monemur, sive ex verbis Domini, sive ex verbis Apostoli, nisi ne finem bonorum operum in laude hominum ponamus, et ne eamdem quasi pro mercede bonorum operum optemus.