QUAESTIO XXXIX.

Et septimae decadis septimum, qui jubilaeus dicitur. Quid est hoc quod dicit expositor? nonne quinquagesimus annus jubilaeus dicebatur in lege? quomodo ergo septimae decadis septimus annus jubilaeus dictus est? nam septimus septimae decadis est sexagesimus septimus. Solutio. Filii Israel aliquando captivitate pressi non potuerunt servare annum jubilaeum suo ordine. Sexagesimo sexto autem anno data est licentia redeundi a Cyro, et Dario, et ex parte redierunt, et sexagesimum septimum annum coluerunt pro jubilaeo. Sed dicet aliquis quod antequam septuaginta anni essent impleti, non sunt reversi de captivitate. Solutio. Non quidem generaliter et ex toto sunt reversi ante annum septuagesimum; tamen in anno sexagesimo sexto, ut praediximus, quibusdam indulta est licentia redeundi, quod significatur per Alleluia, quod canitur in Sabbato post Parasceven, qui sexagesimus sextus dies est septuagesimae. Sed quoniam adhuc quidam detinebantur in captivitate, sequitur tractus, qui est signum laboris, sicut alleluia est signum laetitiae. Sequenti autem Sabbato canitur etiam secundum cum primo Alleluia praefigurans generalem reversionem Judaeorum quae est completis annis septuaginta.