QUAESTIO XLI. |
Abraham habuit duos filios. Nonne de Cetura post mortem Sarae plures filios habuit? Quomodo ergo dicit Apostolus eum duos habuisse quasi non plures quam duos? Solutio. Si plures quam duos, ergo duos; non enim dicit tantum duos, sed tamen potius de his quam de aliis dicit, quia Scriptura de istis singula prosequitur, innuens aliquid egregium praefigurari. |