QUAESTIO XLII. |
Haec autem sunt duo testamenta. De hac et consimilibus locutionibus quaeritur quomodo verae sint. Nonne aliud est figura, aliud veritas; aliud significans, aliud significatum? quomodo ergo nomen veritatis praedicatur de nomine figurae, cum dicitur: Haec sunt duo Testamenta, et petra erat Christus? (I Cor. X.) Solutio. Hoc verbum, esse, in hujusmodi locis, ponitur pro significare. |