|
Item cur sacra Scriptura in tali loco utatur verbo substantivo, potest
quaeri. Nonne planius esset, si diceretur: Haec autem significant duo
testamenta, et petra figurabat Christum? Solutio. Vocum est significare,
rerum est esse proprie. In theologia vero non solum voces habent
significationem, sed etiam res in aliarum rerum ponuntur
significationem, id est quaedam res aliis rebus significantur. Quoties
ergo Scriptura sacra vult ostendere, quae res quam rem habeat
significare, non dicit: hoc significat illud; sed hoc est illud, ut
petra erat Christus; si enim diceretur petra significat Christum,
videretur quod hujus nominis petra, et non hujus rei petrae
demonstraretur significatio.
|
|