|
Nota quod superius dicit, quod Ismael natus est secundum carnem; Isaac
non secundum carnem, sed per repromissionem, sed nonne Isaac sicut
Ismael natus est commistione utriusque sexus? quomodo ergo non est natus
secundum naturam vel secundum carnem? Solutio. Ismael natus est usitata
lege naturae, scilicet ex naturalium causarum concursu; generatio vero
Isaac non naturae, sed divinae virtutis, et gratiae fuit operatio. Tali
enim commistioni, quae in tali aetate esse potuit inter Abraham senem,
et Saram vetulam et sterilem natura non concedit filios; sed quod natura
negavit, gratia contulit.
|
|