QUAESTIO XLV.

Sed quomodo tunc qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum spiritum, vel repromissionem natus est; sic et nunc. Quaeritur: Ubi hoc inveniatur quod Ismael persequeretur Isaac. In Genesi enim legitur, quod major cum minore ludebat (Gen. XXI). Quid ergo mali fecit? quid peccavit? quomodo ludendo tantum eum persequabatur? Solutio. Lusum majoris cum minore intellexit Sara esse delusionem. Unde et indignat ait: Ejice ancillam, et filium ejus. (Ibid.) Et Apostolus talem delusionem vocat persecutionem. Ita et nos magis persequuntur delusores, quam aperti persecutores.