QUAESTIO XLVI.

Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. (Gal. V.) Nonne circumcidit Apostolus Timotheum? Ergo decepit eum, et fecit ut Christus nihil prodesset? Solutio. Hoc dicit de iis qui quaerebant justificari ex circumcisione; et ideo se circumcidebant, et sic a gratia exciderunt, quam credebant insufficientem esse. Illis autem, qui eam ex quadam reverentia susceperunt, non tamen ponentes spem in ea, non erat perniciosa secundum Augustinum, secundum vero Hieronymum omnibus suscepta nocuit, nisi fieret dispensatio. De qua controversia superius plenius dictum est.