|
Testificor omni circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis
faciendae. Nunquid si universam legem impleat, etiam sic poterit
justitiam consequi? Quod videtur ex his verbis, sed alibi manifeste
habetur quod ex lege non est justitia. Item, nonne omnis homo tenetur,
ut legem impleat, saltem secundum spiritum? Quid est ergo quod omnis
circumcidens se hoc debet, non alius? Item: Nonne omnis tenetur, ut
diligat proximum sicut seipsum? sed qui diligit proximum, totam legem
adimplet. Nonne ex his videtur, quod omnis tenetur universam legem
adimplere? Quid est ergo quod dicit: Testificor omni homini
circumcidenti se, etc. Solutio. Qui ex circumcisione vel ex lege quaerit
justificari, tenetur ad hoc, ut justitiam habeat, vel dignus sit vita,
ut impleat quidquid praecipitur in lege, scilicet ut nihil concupiscat;
et Deum ex toto corde diligat, in quibus duobus consistit perfecta
justitia; quam, si quis haberet, non indigeret gratia fidei, sicut nec
angeli Dei, quae nulli concessa est in praesenti, nisi soli Mediatori
Dei et hominum: unde necesse est, ut si quis vult justificari vel
beatificari, ad solam gratiam confugiat; si enim in lege quaerit
justificari, hoc exigitur ab eo quod non potest ab homine solvi.
|
|