QUAESTIO XLVIII.

In Christo Jesu neque valet circumcisio, neque praeputium. Dicit expositor quod iis qui sunt in Christo Jesu sunt vitia fugienda, virtutes appetendae; media vero nec fugienda, nec appetenda, in quibus ponit circumcisionem. Unde videtur quod ipsa non prodest, neque obest; sed superius dictum est quod circumcisio non solum non prodest, sed etiam obest. Et Apostolus dicit: Si circumcidamini, Christus vobis non proderit. Si ergo aufert nobis Christum, multum obest. Solutio. Circumcisio simpliciter suscepta, quod in ea non ponatur causa salutis, videtur esse indifferens, et sic non prodest, nec obstet; si autem hac intentione, et hoc animo, ut ex ea quaeratur salus, obest percepta.