|
Persequebar Ecclesiam Dei, etc. Quaeritur an Apostolus persequendo
Ecclesiam Dei peccaverit, cum zelum legis habuit, idque faciendo
crederet propter Deum esse faciendum. Nam quisque tenetur, ut illud
faciat, quod conscientia dictat esse faciendum propter Deum, et ita si
non faceret, videtur Deum offendere per contemptum. Item, Ecclesiam
persequi, malum esse quis dubitet? Solutio. Dicunt quidam, sive hoc sive
illud faceret, peccaret. Alii vero dicunt quod zelus ille, quem habuit
Apostolus, erat bonus, sed opus illud malum fuit, et erroris, scilicet
persecutio Ecclesiae.
|
|