QUAESTIO XLIX.

Omnis lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Cum duo sint praecepta dilectionis, Dei scilicet et proximi, quaeritur quomodo in dilectione proximi omnis lex impleatur? Solutio. In dilectione proximi continetur dilectio Dei; quis enim potest diligere proximum propter Deum, nisi diligat Deum? Item nemo potest diligere proximum sicut seipsum, nisi diligat se; nullus autem se diligit, nisi Deum diligat: quid est enim se diligere, nisi bonum suum amare? bonum autem verum et summum est Christus. Alioquin qui diligit iniquitatem, odit animam suam.