QUAESTIO LI.

Sicut temetipsum, etc. Quaeritur an debemus proximum quantum nosmetipsos diligere? Quod videtur, cum dicatur, sicut temetipsum. Solutio. Sicut non est quantitatis, sed qualitatis, hoc quidem tenemur aliis facere, quod volumus secundum rationem ab aliis nobis exhiberi. Nota: Cum utrumque praeceptum de dilectione in utroque contineatur, saepe ponitur unum potius quam duo, si enim utrumque simul poneretur, videretur quod alterum sine altero haberetur, vel posset haberi.