|
Cum ergo secundum substantiam idem sit anima et spiritus, quo anima
concupiscit adversus spiritum; nunquid adversus semetipsam? Solutio.
Carnem concupiscentem vocat delectationem carnalem, quam anima habet ex
carne. Nomine autem Spiritus significat delectationem spiritualem. Et
propter has duas delectationes homo interior divisus est, et diversa
sortitur vocabula. Secundum enim inferiorem delectationem, nunc caro,
nunc homo, nunc anima vel animalis, vel carnalis dicitur; secundum vero
superiorem dicitur spiritus, vel spiritualis, vel novus homo.
|
|