QUAESTIO LV. |
Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, etc. Quaeritur quomodo Apostolus inter opera carnis enumeret quaedam quae non sunt vitia carnis, sed potius animae, ut ira, invidia, etc. Solutio. Nomine carnis totum significat hominem, qui secundum se vivendo in haec cecidit. Credere enim omnia vitia ex carne esse, error est, ne diabolus, qui carnem non habet, ab his videatur immunis. |