|
Fructus autem spiritus sunt charitas. Dicit expositor quod Apostolus
opera spiritus vocat fructus, quia propter se petenda sunt. Sed
Augustinus dicit quod virtutes propter solam beatitudinem petendae sunt,
propter se autem nihil amandum, nisi summum bonum, cujus fruitio nos
beatos efficit. Quid ergo dicendum? quid tenendum? Solutio. Virtutes
petendae sunt propter se, quia possessores suos sincera delectatione
delectant, sed non tantum propter se, sed etiam propter beatitudinem,
quae est finis supremus.
|
|