QUAESTIO LVII. |
Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto (Gal. VI), etc. Quaeritur quid sit praeoccupari, et quid vocet delictum. Solutio. Praeoccupatur, qui ideo cadit in aliquod delictum, sive peccatum, vel quia ignorat quod agendum sit vel dimittendum, vel cum cognoscit, sed tamen infirmitas ad peccandum impellit. Delictum est boni desertio, sicut peccatum mali perpetratio, vel delictum est quod ignoranter fit; peccatum quod a sciente, indifferenter tamen unum pro altero ponitur. |