QUAESTIO LVIII.

Unusquisque onus suum portabit, etc. Quaeritur quomodo utrumque sit verum. Alter alterius onera portate, etc., et hoc, quod hic dicit: Unusquisque onus suum portabit? Solutio. Alia sunt onera participandae infirmitatis, de quibus superius egit; alia sunt reddendae Deo rationis de actibus nostris, de quibus hic agit. Verum est itaque quod in praesenti debemus subvenire invicem; et qui fortiores sunt aliorum infirmitates sustinere; et tamen in futuro unusquisque onus suum portabit, id est pro peccato suo et non pro peccato alterius.