QUAESTIO V.

Neminem autem aliorum apostolorum vidi, nisi Jacobum fratrem Domini. Quare Jacobus minor filius Alphaei frater Domini dicatur solet quaeri. Solutio. Dicunt nonnulli quod ideo frater Domini dictus est, quia fuit filius Joseph de alia uxore, qui pater Domini putabatur: sed hoc non est ratum, cum Joseph virgo esse credebatur; alia ergo quaerenda est solutio. Sciendum itaque quod Maria mater Domini, Joachim et Annae filia fuit, quae nupsit Joseph, et ita fuit Joseph putativus pater Domini. Mortuo autem Joachim, Cleophas frater Joseph eamdem Annam accepit uxorem, et genuit ex ea filiam quam vocavit Mariam, quae nupsit Alphaeo, qui genuit filios, scilicet Jacobum, Joseph, Simonem et Judam. Mortuo autem Cleopha, quidam Salomas eamdem Annam duxit, et ex ea filiam genuit nomine Mariam, quae nupsit Zebedaeo: et habuit ex eo filios Jacobum, qui dictus est Major, et Joannem evangelistam. Tres igitur viros Anna habuit, et tres filias. Nunc videndum est quare Jacobus Alphaei et minor dictus est frater Domini. Minor dictus est ad comparationem alterius, qui prius adhaesit Domino, et ideo major vocatus est, non secundum tempus nativitatis, sed conversionis. Frater autem Domini dictus est secundum quosdam, quia filius materterae ejus erat, vel propter similitudinem sanctitatis ejus, vel potius quia nepos fuit patrui Christi, id est Cleophae. Hebraei enim germana consanguinitate ex parte patrum conjunctos fratres vocant. Notandum quod quatuor modis in Scripturis fratres dicuntur. Natura, ut Esau et Jacob; gente, ut omnes Judaei fratres inter se dicuntur; cognatione, ut omnes illi qui sunt de eadem familia; cum ex una radice turba diffunditat, ut Abraham, et Loth, et Jacob, et Laban Scriptura vocat fratres. Affectu fratres omnes Christiani, ejusdem gratiae participes, eumdem Patrem coelestem habentes.