|
Operemur bonum ad omnes, etc. Quaeritur an praecepto teneamur officia
pietatis impendere etiam inimicis? Quod videtur, cum Apostolus dicat:
Operemur bonum ad omnes; et Dominus in Evangelio: Diligite inimicos
vestros; benefacite iis qui oderunt vos (Luc. VI). Sed Augustinus ait:
Diligere inimicos non est tantae multitudinis, quantam credo exaudiri in
Dominica oratione, ubi dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Et Gregorius ait:
Sufficit non odisse inimicos, id est salutem eorem velle; et si opera
misericordiae non eis impendantur. Solutio. Praecepto tenemur omnium
salutem velle; sed impendere etiam officia pietatis inimicis quantum ad
infirmos, et minus perfectos, consilium est, quantum ad perfectos
praeceptum. Diligenter ergo notandum est quid secundum consilium, quid
secundum praeceptum dicatur.
|
|