|
Item quando constat, quod bonum sit benefacere malis, et peccatoribus,
et impiis, quid est quod dicit Scriptura: Da misericordi, et ne
suscipias peccatorem, et impiis, et peccatoribus redde vindictam, et
benefac humili, et ne dederis impio (Eccles. XII). Solutio. Sensus
praedictarum auctoritatum est ut nulli peccatori ideo benefacias, quia
peccator est, sed quia homo, id est nullius culpam debemus fovere, sed
naturam. In unoquoque diligamus quod Deus diligit, et odiamus quod ipse
odit; si autem non possumus omnibus tam bonis quam malis subvenire,
famulis Dei bona, quae possumus, debemus impendere; unde Apostolus:
Maxime autem ad domesticos fidei.
|
|