QUAESTIO VI.

Cogis gentes judaizare (Galat. II), etc. De hac reprehensione quaeri solet an fuerit vera, an dispensatoria, et an peccaverit Petrus, et vere reprehensibilis fuerit? Solutio. In responsione hujus quaestionis illa duo praeclara lumina Hieronymus et Augustinus videntur dissentire. Hieronymus dicit quod reprehensio illa dispensatoria, et non vera fuit, et quod Petrus non peccavit, nec reprehensibilis fuit. Augustinus vero asserit quod vera fuit reprehensio, nec simulatoria, et quod Petrus vere reprehensibilis fuit; nec secundum veritatem Evangelii ambulavit; non in hoc, quod infirmus factus est infirmis, sed quia suo exemplo cogebat gentes judaizare: alioqui consequens erit falsum scripsisse Paulum, quod nullatenus credendum est. Item de abolitione legalium post Christum, nihilominus idem magistri duo non idem sentiunt. Hieronymus enim dicit quod post Christum mortiferae sunt illae legales observantiae. Augustinus dicit quod licuit Judaeis tunc in primitiva Ecclesia eas observare, tantum non ponerent spem in eis. Ante enim Christi adventum videntur fuisse necessariae; in ipso confinio legis et gratiae indifferentes, si in eis non poneretur spes; nunc autem sunt mortiferae. Nota quod dispensatio est inferioris status concessio causa vitandi scandali, in qua minus fit malum, ut majus vitetur. Salva reverentia secretorum, B. Augustini sententiam praeferimus sententiae B. Hieronymi super praedicta reprehensione et legis abolitione. Unde objectionibus B. Hieronymi sic respondemus. Prima est: Christus est finis legis, id est consummatio et plenitudo legem implens, et consummans in se, et in suis. Non tamen ita quod lex post Christi adventum per nullum temporis curriculum licite a quoquam fieret. Item, lex et prophetae usque ad Joannem. Venerande senex Hieronyme, responde mihi sensu puro, qualiter est hoc intelligendum, lex et prophetae usque ad Joannem? Nunquid sic, quod post Joannem non licuit legem servare? Quod videtur secundum tuam disputationem. Sed nonne Christus etiam post Joannem legem servavit, vetus pascha celebrando? Nunquid Christus fecit quod non decuit? Est itaque intelligendum sic: lex et prophetae usque ad Joannem, id est a Joanne gratia Novi Testamenti incoepit et praedicari et exhiberi: etex tunc Vetus Testamentum coepit cessare. Item tunc temporis non erat haeresis legales observare caeremonias, licet modo esset, maxime si quis crederet gratiam non sufficere ad salutem sine lege. Item si sunt observandae, salutem afferunt. Nonne quaedam observamus, quae salutem non conferunt, sed pro nostro arbitrio eis possumus uti, et non uti?