|
Ex operibus legis non justificabitur homo, nisi per fidem Christi.
Quaeritur quomodo fides justificet et non opera, cum Deus reddat
unicuique secundum opera sua. Nonne ex quo habet esse meritum et
praemium, corona et justitia? Si ergo corona est ex operibus, videtur
quod justitia sit ex eisdem. Solutio. In Epistola ad Romanos disputatum
est pro modulo nostro de hac quaestione: hic modo sufficiat dicere:
fides ideo dicitur justificare, quia ex certitudine invisibilium aeterna
bona diliguntur; dilectio autem justificat. Ex fide ergo dicit nos
justificari, quia ipsa prima est, ex qua impetrantur caetera. Nec cum
dicit nos ex fide justificari, opera bona frustrantur, sed ideo hoc
dicit, quia ipsa opera sunt ex gratia fidei.
|
|