QUAESTIO VIII.

Si ea, quae destruxi, iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo. Sed dicet aliquis: Nonne fidem quam impugnabat destruxit, et iterum eam reaedificat praedicando, et sic videtur esse praevaricator? Solutio. Qui rem falsam, quae destrui potest, destruit, si eam iterum reaedificat, praevaricator est. Fides autem non potest destrui, licet possit impugnari. Licet itaque Paulus prius conaretur nostram fidem destruere, et iterum reaedificare, non tamen praevaricator fuit.