|
Quare Christus dicitur caput Ecclesiae. Quare dicitur caput esse, non
inconvenienter potest quaeri. Solutio. Ideo Christus caput Ecclesiae
dictus est, quia sicut in capite hominis plene sunt omnes sensus
carnales, scilicet visus, auditus, odoratus vel olfactus, gustus et
tactus; sic in Christo est plenitudo omnium sensuum spiritualium,
scilicet plenitudo gratiae, de cujus plenitudine nos omnes accepimus
(Joan. I), unde et membra dicimur, quasi aliquem sensum non omnes
habentes, sicut caetera membra corporis unum solum sensum habent; nullum
habet omnes praeter caput.
|
|