QUAESTIO XI.

Eramus natura filii irae (Ephes. II), etc. Deus est auctor naturae; si ergo natura sumus filii irae, videtur quod Deo auctore hoc sumus. Solutio. Natura tribus modis accipitur in sacra Scriptura, scilicet pro illo integro et interrupto bono, in quo conditus est homo, secundum quam acceptionem dicitur quod omnis creatura Dei bona est. Dicitur etiam natura corruptio peccati, in qua concipitur, et cum qua nascitur omnis homo, et sic accipitur hic cum dicitur: Eramus natura filii irae. Vitium enim inolevit pro natura: quia ergo pro culpa originalis peccati, cum quo nascimur, digni sumus gehenna, ideo dicimur natura filii irae. Accipitur etiam natura pro reliquiis illius boni naturalis, quae remanserunt in nobis post peccatum, et sic accipitur, ubi legitur quod Gentes naturaliter faciunt ea, quae legis sunt (Rom. II).