QUAESTIO XIII.

Investigabiles divitias Christi, etc. Quaeritur quomodo Apostolus intellexit vel evangelizavit, si investigabiles sunt divitiae. Investigabiles enim res dicuntur, quae non possunt comprehendi. Solutio. Quae natura sua investigabiles, per gratiam et revelationem sancti Spiritus factae sunt vestigabiles non solum Apostolo, sed etiam caeteris fidelibus, quos ipsa unctio docet de omnibus.