QUAESTIO XIV. |
Sacramenti absconditi, etc. Quaeritur, quae dicantur abscondita. Solutio. In mundo causae absconditae sunt omnium quae naturaliter fiunt. In solo autem Deo absconditae sunt causae omnium, quae per gratiam fiunt. De his duobus generibus causarum jam in superioribus aliquantum dictum est. |