|
Ut innotescat principibus, et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam,
etc. Quaeritur an mysterium incarnationis fuerit revelatum super
coelestibus essentiis ante ipsius impletionem. In solutione hujus
quaestionis videntur contrarii Hieronymus et Augustinus. Dicit enim
beatus Hieronymus, angelicas dignitates ad purum non intellexisse supra
memoratum sacramentum; unde sic quaerunt: Quis est iste, qui venit de
Edom? (Isa. LXIII.) Et alibi: Quis est iste rex gloriae? (Psal. XXIII.)
Beatus vero Augustinus dicit, quod non latuit angelos mysterium regni
coelorum; unde littera diversis exponitur modis, Ut innotescat, etc.
Haec autem contrarietas, quae videtur esse inter praedictos doctores sic
potest solvi: illis, qui majoris dignitatis sunt, revelatum est
praedictum sacramentum; aliis vero non ad purum, ut dicit beatus
Hieronymus. Quod autem angeli crescant quotidie in cognitione, ex iis
quae in mundo fiunt multi consona voce asserunt doctores. Unde nos quasi
pro certo hoc habemus, cum canonica Scriptura hoc videatur manifeste
innuere.
|
|