|
Ex quo omnis paternitas in coelis, et in terra nominatur. Ex hoc loco
habemus, quod non solum Deus Pater noster est, sed et angeli, et homines
patres nostri dicuntur. Sed alibi dicit Dominus: Unus Pater est vester,
qui est in coelis (Matth. XXIII). Si ergo unus est, quomodo plures? vel
si plures, quomodo unus? Solutio. Sicut Deus, qui solus vere est, et
solus vere bonus est, essentiae et bonitatis suae nomen caeteris
impertit, ut ipsa quoque et esse, et bona dicantur; ita et ipse, qui
solus vere Pater est omnium creatione, et fidelium regeneratione,
paternitatis nomen caeteris concessit. Sciendum est ita, quod Deus
Trinitas omnium Pater est creatione et fidelium regeneratione. Deus vero
ingenitus solus Pater est Unigeniti per naturam. Angeli vero patres
nostri dicuntur auctoritate exempli, ratione beneficii, cura, et
providentia. Homines vero patres et natura, et auctoritate exempli et
ratione beneficii; et cura, et providentia.
|
|