QUAESTIO XIX.

Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei, etc. Nonne minus habebimus quam ipse Deus? quomodo ergo possumus impleri in omnem plenitudinem Dei? quomodo potest aliquis habere plenitudinem Dei, et non esse plenus Deus et aequalis Deo? Solutio. Sensus est, ut sitis pleni Deo, non plenus Deus. Hoc est in plenitudinem omnem impleri; in praesenti habere plenitudinem virtutum, et in futuro plenitudinem gloriae; non enim optat Paulus alicui plenitudinem divinae naturae conferri, sed ut simus pleni Deo in praesenti et in futuro.