QUAESTIO XX. |
Unus Dominus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV). Quomodo intelligantur? Solutio. Unus Dominus Pater, et Filius, et Spiritus in natura, non in persona. Una fides non in numero, sed genere, quia similis in omnibus, sicut omnium idem volentium dicitur esse eadem voluntas. De fide jam dictum est. Unum baptisma dicitur, quia aequale est, et ejusdem essentiae a quocunque detur, et ideo etiam quia non potest reiterari. |