QUAESTIO XXII.

Quae dona dedit ascendens. Quaeritur quae dona dederit ascendens. Solutio. Spiritum sanctum, et dona etiam, quae non sunt Spiritus sanctus, quae cum dat etiam in ipsis dat Spiritum sanctum, non seorsum dat Spiritum sanctum, et dona ejus, quae non sunt ipse, sed dando Spiritum sanctum dat dona; et dando dona Spiritus sancti donat ipsum. Hoc dico propter eos qui nolunt concedere Spiritum sanctum dari, cum sit immutabilis, sed dona ejus tamen. Tunc enim dicitur Spiritus sanctus nobis dari a Patre, et Filio, et etiam a semetipso, cum cordibus nostris per charitatem hanc virtutem infundit ad hoc, ut diligamus Deum et proximum.