QUAESTIO XXIII.

Cum Christus sit Deus et homo, quaeritur secundum quam naturam dedit dona? Solutio. Secundum eam dedit, ut dicit expositor, secundum quam ascendit, et descendit, et sic secundum quod est homo dedit; quia divinitas, quae est ubique, nec descendit, nec ascendit. Sed hoc videtur esse contrarium praedictis, ubi asserui, quod tanquam Deus dedit, non tanquam homo. Cum ergo legitur, quod tanquam homo vel secundum humanitatem dedit, sic intelligi debet, qui est homo, non quia est homo, sed quia est Deus.