QUAESTIO XXIV.

An Deitas descendit, et quomodo. Item dicit alia expositio, quod Christus secundum Deitatem descendit, et secundum humanitatem ascendit, quod videtur contrarium superioribus. Dictum enim quia divinitas quae ubique est, nec descendit, nec ascendit, hic autem dicitur quod Deitas descendit: quid ergo tenendum est? Solutio. Cum dicitur quod Deus descendit, hoc intelligitur de descensione incarnationis, qua Deus factus est homo. Cum dicitur quod homo descendit, hoc debet intelligi de descensione ad inferos, quae fuit tantum secundum animam, non secundum corpus, quod jacuit in sepulcro, nec secundum Deitatem, quae ubique erat.