QUAESTIO XXVI.

Irascimini, et nolite peccare, etc. Permittit Apostolus irasci, quod non potest vitari, sed Dominus prohibet irasci dicens: Quicunque irascitur fratri suo, reus est judicio (Matth. V). Unde videtur quod illud quod Dominus prohibet, Apostolus permittat. Item dictum est superius: quod nihil prohibetur in Novo Testamento, quod non possit vitari, sicut nec aliquid praecipitur, quod non possit impleri; quod non videtur esse verum, si Dominus prohibet irasci, et nullus possit vitare irasci. Solutio. Primus motus irae, qui non est in potestate nostra, permittitur ab Apostolo: Dominus autem non prohibet primum motum, qui dicitur propassio, sed voluntatem, et propositum nocendi alteri. Aliud itaque permittitur ab Apostolo, et aliud prohibetur a Domino, quod potest vitari gratia adjuvante.