QUAESTIO XXVII.

Quae sint portae mortis et vitae. Nota quod concupiscentia, et timor mundi duae sunt portae mortis, per quas intrat diabolus; sicut timor et amor Dei sunt portae vitae, per quas intrat Christus. Uterque stat ad ostium; et Christus pulsat, et diabolus: sed hostis expellitur, Christus introducitur.