|
XXVIII. Nolite contristare Spiritum sanctum, etc. Quaeritur quomodo quis
possit Spiritum sanctum contristare, cum impassibilis sit nec tristitiae
passionem possit in se suscipere. Solutio. Quodam tropo usus est in
theologia satis usitato; quo ea, quae Deo auctore in nobis fiunt, ipsi
attribuuntur; quia illi ergo, quos implet charitate, sicut gaudent de
profectibus aliorum, sic contristantur de lapsibus cadentium, dicit
Apostolus: Nolite contristare Spiritum sanctum, id est eos in quibus
habitat Spiritus sanctus per charitatem.
|
|