|
Dicit expositor quod Apostolus hic ponit duas praeordinationes: unam de
praesenti justitia, alteram de futura corona. Sed cum una sit Dei
praedestinatio, quae est ipse Deus, quaeritur quomodo duae dicantur?
Solutio. Non ideo duae dicuntur, quin una sit; sed quia duos habet
effectus, scilicet per praesentem justitiam, et futuram gloriam. Cui
solutioni sic objicitur: Si numerus praedestinationum assignandus est
secundum numerum effectuum, jam erunt infinitae praedestinationes, cum
sint infiniti praedestinationis effectus. Solutio. Omnes justitiae, quia
numero et non specie differunt, unus effectus dicuntur esse, sic et
omnes coronae, quia non specie, sed solo numero discernuntur, unus
effectus praedestinationis dicuntur. Quoniam vero praesens justitia et
futura gloria non solum numero, sed etiam specie differunt, non
incongrue duo effectus praedestinationis dicuntur. Notandum quod multa
sunt hujusmodi, quae cum sint plura numero, et unum specie, simpliciter
non plura, sed unum secundum usum loquendi dicuntur, ut fides mea et
fides illius cum duae sint numero, non tamen duae simpliciter, sed una
dicuntur; quia una sunt specie; sic de herba, de voce, de intellectu,
visu et multis aliis, littera, figura, elemento, vocali, differendum
est.
|
|