QUAESTIO XXXI.

In odorem suavitatis (Ephes. V), etc. Si mors Christi fuit Deo suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit; ergo non peccaverunt Judaei, qui illum crucifixerunt; quia id fecerunt, quod bonum erat, et Deo placuit. Solutio. Actio Judaeorum mala erat, nec Deo placebat id quod fiebat ab eis; sed passio Christi bonum fuit, et salutis nostrae causa.