QUAESTIO XXXII. |
Dies mali sunt, etc. Nonne dies habent esse ex Deo auctore, sicut scriptum est: Tuus est dies, et tua est nox? (Psal. LXXIII.) Quomodo ergo dicuntur mali? Solutio. Pro malitia, et miseria hominum dicuntur dies mali; alioquin quantum ad horarum spatia ordinati sunt, et boni. |