QUAESTIO XXXV.

Qui uxorem suam diligit. Quaeritur de qua dilectione hic agat; si enim de dilectione, qua diligimus nos mutuo propter Deum, sensus est: Qui diligit uxorem suam, seipsum diligit, id est facit quod sibi utile est: secundum hoc ita posset dicere de quolibet proximo. Solutio. Hoc ideo dicit Apostolus, quia magis instat viro providere uxori quam alii: unde si propter Deum acquirit ei necessaria, et regit, et se diligit, id est, facit quod sibi utile est; quia inde meretur apud Deum.