|
Sicut elegit nos, ut essemus sancti, etc. Dicit Pelagianus quod eos quos
Deus ab aeterno elegit, ideo eos elegit, quia praesciebat eos futuros
bonos et per liberae voluntatis arbitrium, non quia eos erat
sanctificaturus. Sed hanc ejus haeresim destruit Apostolus cum dicit:
Elegit nos, ut essemus sancti, et immaculati; non dicit quia futuri
eramus sancti; sed ut essemus. Si enim hoc esset quod dicit Pelagianus,
justificatio nostra causa esset divinae electionis, non divina electio
causa nostrae justificationis, et sic quod est temporale causa esset
ejus quod est aeternum, non e converso: quod non potest esse.
|
|