QUAESTIO IV.

In quo habemus redemptionem, etc. Quaeritur an idem vocet redemptionem et remissionem peccatorum? si idem videtur, quod alterum superflue positum sit. Solutio. Redemptionem, pretium illud, per quod redempti sumus, vocat, per quod datur facultas nobis redeundi; remissio vero peccatorum, quae nobis confertur in baptismo, effectus est ipsius redemptionis.