QUAESTIO V.

Instaurare omnio, quae in coelis sunt, etc. Cum Christus pro angelis non sit mortuus, quaeritur quomodo ea quae sunt in coelis per Christum sint restaurata? Solutio. Ideo hoc dicitur, quia qui per gratiam salvantur, supplent numerum angelorum diminutum; vel per ea quae in coelis sunt, intelligit animas, quae jam sunt in coelo; per ea quae in terris sunt, sanctos adhuc in hac vita degentes.