QUAESTIO VI.

Signati estis Spiritu sancto, qui est pignus haereditatis. Quaeritur quomodo Spiritus sanctus dicatur pignus haereditatis nostrae; nonne pignus est illud quod ad tempus pro aliquo pretio datur, et iterum cum pretium solvitur, illud aufertur? nunquid ergo Spiritus a nobis aufertur, cum ipsa haereditas nobis datur? Solutio. Pignus hic ponitur pro arrha, quae est de ipso pretio, nec aufertur cum pretium solvitur; unde quidam codices habent arrham, non pignus.