QUAESTIO VII.

Constituens ad dexteram suam, etc. Deus spiritus est, nec corporis forma finitur, vel concluditur: quomodo ergo dicitur Filius sedere ad dexteram Patris, cum Pater non habeat latus dextrum vel sinistrum, quia non habet corpus? Solutio. Per dexteram Dei in sacra Scriptura quandoque significatur aeterna beatitudo, quandoque aequalis divinae naturae, quandoque judiciaria potestas. Est enim Christus ad dexteram Patris, quia in Patris majestate manet aequalis, et quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). Per dexteram ergo Dei vel per manum, vel brachium, vel digitum, vel oculum, vel aurem, et similia, nihil corporale debet intelligi, sed totum spiritualiter.